FISCUS

FISCUS
FISCUS
proprie Principis est, Aerarium Reip. Plin. in Panegur. Trai.
Ad illum obventiones seu res extraordinariae, ad Aetarium reditus annuns, vectigalia, tributa etc. spectant. Damnatorum vero bona, cum consiscantur, ad Principem pertinent: cum publicantur, i. e. publicae venditioni proscribuntur, Aeratio cedunt: Sed de his Iurecoss. Originem rei nomen prodit. Fiscus enim sporta, qualus, clitella; quibus, dum non sufficeret marsupiorum angustia, ad capiendos Principis nummos usi sunt vett. et itinerantes secum deferebant; Aerario ioco stabili permanente. fiscus tamen legitur quandoqueve pro Aerario publico, et vicissim. Aliquando etiam omnes Principis facultates respicit, nullâ habitâ pecunniae publicae, et privatae dictinctione. Plura vide apud Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Addo, quod Hesych. et Suid. δημόσιον ταμεῖον, Augustin. in Psalm. 146. Saccum publicum Recentiores Cameram reddunt. Hic sub avaris Principibus bene lieni comparatus est a Traiano Aug. quod eo crescente artus reliqui tabescerent, ut Aur. Victor ait in Iuliano. Unde Andr. Alciatus Embl. 146. et Claud. Minos,
Humani quod splen est corporis, in populire
Hoc Caesar fiscum dixerit esse suum.
Fisco aucto reliqui tabeseunt corporis artus,
Fisco aucto arguitur civica pauperies.
Quod fit, cum ut Tacit. ait Ann. l. 5. c. 8. bona ablata aerario in Fiscum coguntur. Crescere autem credebatur fiscus Imperatorius, ex additione bonorum proscriptorum, Cassiod. l. 4. Ep. 32. Hadrian. tamen damnatorum bona in fiscurm privatum redigi vetuit, omni summâ aerario publico receptâ. Item ex nausragiis: Unde Iuv. l. 1. Sat. 4. v. 54. de Domitiano,
Quicquid conspicuum, pulchrumque ex aquore toto,
Res Fisei est, ubicunqueve natat.
Vide in voce Wreccum. Ex thesauris inventis; ex causa intestati, cum quis sine herede decessisset; ex testamento etc. Quibus omnibus de causis ad Fiscum opes deferebantur, certis Delatori constitutis praemiis: quo factum, ut horum avaritiâ innocentissimi saepe opibus suis Principis aerarium augere cogerentur. Unde Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 3. Erat, inquit genus hominum specie commodorum aerarii vel Fisci sua commoda comperantium (quippe et praemiis invitatorum, quasi essent lebum custodes aerario augendo inventarum, ut de Papia Poppaea loquitur Tacit. Ann. l. 3. c. 25. et 28.) qui Praefectis subiciebant obnoxios mulctis aut debitores vel verteres vel latentes. Allis Delatores et Quadruplatores; quimollius aut ipsi se Cognitores appellabant: quorum nonnulli, quia damnatorum subhastatorumqueve etiam bona coemebant, iidem et Sectores erant et dicebantur. Ex qua nota Paetus fuit, exercendis apud aerarium section. famosus (Tac.) et veterum debitorum persequutor. Titulorum autem appositione, h. e. tabularum inscriptarum cum velis purpureis privatorum reorumqueve opes Fisco addicebantur, recentiori aevo, ut infra videbimus in voce titulus. Porro ex triburis. collectis ac vectigalibus augeri Fiscus folitus, sed nec ista boni Principes rigide nimis exigebant. Proin Provinciis bello atrritis non raro tributa remissa, onerumqueve fiscalium indulgentia concessa legit ut: quo nomine Constantinus inprimis Mag. celebris est, qui Aeduae civitati gravissime aftlictae remisit, quod e quinquennio reliquum fuerat, teste ac Panegyristâ Eumenio rhetore in Orat. de Schol. restaur. theodoricus quoqueve Rex, quem provinciae Alplum Cottiarum quod per illam exercitus transierat, tertiae indictionis tributa laxavisse, memorat Aur. Cassiod. l. 4. Ep. 36. Imo interdum paupere e Fisco iidem alebant, et posteriores Impp. convocatis generalibus Concillis, Episcopis eo profecturis ex eodem fonte viaticum suppeditabant; Seu. Sulp. Hist. sacr. l. 2. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Gallisque Magistris Officialibus, acciti numeratiqueve quadringenti, et aliquanto amplius Occidentales Epp. Ariminum convenêre, quibus omnibus annonas, et cellaria dare Imp. praeceperat, sed id nostris, i. e. Aquitanis, Gallis at Britannis indecens visum, qui, repudiatis fiscalibus, propriis vivere maluêrunt. Tres tantum ex Britannia, inopiâ proprii, publico usi sunt: cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes Fiscum gravare, quam singulos etc. Hoc pacto non lienem Fiscus, sed ventrem refert, per quem verbis Corippi l. 2. n. 7.
—— Omnia membra cibantur.
Venter alit corpus.
Hinc idem alibi,
Omnibus sufficiunt sacrati commoda Fisci,
Ex quibus est commune bonum, commune levamen,
Tutetur Fiscus iustorum nemine laeso,
Quae sua sunt, capiat.
Huius qui curam gerebat ciqueve patrocinabatur, Fisci patronus et Advocatus dicuts est, a Matro Antonio Philosopho primum institutus, teste Iul. Capitolino in eo: quemadmodum Aerarii Praesectus universi Populi censum curabat. Erat et fiscus in exercitu, asendo indubie militi, teste lapide Methelico in Italia, apud Wolfgang. Lazium Reip. Rom. l. 6. c. 1. C. Arrio. C. F. Cor. Clemeinti. Militi. IX. Coh. prae. Equiti. Coh. eiusdem. donis, donato. ab Imp. Traiano. Forquibus. armillis. phaleris. ob. bellum. Dacicum. singulari. Praesector. Pr. Tesserario. Optioni. Fisci. Curatori. Cornicul. Trib. evocato. Aug. Coh. 1. Vigil. Statinorum. Coh. XIV. urb. Coh. VII. Pr. tercenario. Plura de Fisco, vide apud Marcellum Donatum Ponzanum Dilucidat p. 130. et seqq. Brederodium, et Barnabam Brison. in Repertor. Iur. ac Lexico: Thomam item Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 36. de servis Fisci publicis, quos Labeo publica ministeria vocat, Pignor. l. de Servis p. 64. edit. Amstelod. A. C. 1674. etc. ut et hîc passim, in vocibus Caesariani Compulsores, Discussores, Escaetor, Pecuma. Alia notio vocis, apud Scriptores Feudales, praefertim vetustiores, quibus Feudum, seu Beneficium ea quoqueve notat: quia in primaeva feudorum institutione Principes terras fiscales, seu patrimoniales, Fidelibus suis seu subditios concedebant in benesicium, et feudum, idqueve ad vitam. Unde Fisci nomen retinebant, quid non omnino alienatae erant, sed censebantur semper esse de dominio Donatoris ac Feofatoris: imo non desunt, qui vocem Feudi ex Fiscus, confectam putent; ita ut, cum Franci fiesc. pro fisco dicerent vocem fiesc. postemodum in fief verterint, C. du Fresne Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FISCUS — (Föderales Integriertes Standardisiertes Computer Unterstütztes Steuersystem) ist eine nie fertig entwickelte Software für die öffentliche Hand. Gedacht war sie als einheitliche Software für die rund 650 Finanzämter der Länder der Bundesrepublik… …   Deutsch Wikipedia

  • Fiscus — bedeutete im Lateinischen ursprünglich geflochtener Korb. Später ging der Begriff nacheinander über auf: Geldkorb, Kasse Staatskasse kaiserliche Privatkasse Prinzipat Im Prinzipat, dem römischen Kaiserreich, war Fiscus der Name für das… …   Deutsch Wikipedia

  • Fiscus — was the name of the personal treasury of the emperors of Rome. The word is literally translated as basket or purse and was used to describe those forms of revenue collected from the provinces (specifically the imperial provinces), which were then …   Wikipedia

  • Fiscus — Saltar a navegación, búsqueda En la antigua Roma, recibía el nombre de fiscus el tesoro personal del emperador, recaudado mediante el cobro de impuestos en las provincias imperiales. Fue instaurado durante la administración del Principado en el… …   Wikipedia Español

  • Fiscus — (lat.), 1) Korb, bes. Geldkorb; 2) (röm. Ant.), Privatkasse des römischen Kaisers, seit Augustus, welche von kaiserlichen Präfecten verwaltet wurde, anfangs im Gegensatz von Ärarium (Staatsschatz), verschmolz aber später mit demselben; 3) der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fiscus — Fiscus, nachdem Lateinischen Korb, Geldkorb, hieß der Privatschatz der römischen Kaiser. Jetzt bedeutet es den öffentlichen Schatz, das Staatsvermögen, welchem Strafgelder, herrenlose Güter, unrechtmäßige Legate etc. zufallen. – Die Person,… …   Damen Conversations Lexikon

  • Fiscus — (lat., Geldkorb), Staatskasse, der Staat nach seiner privatrechtlichen Vermögensseite; als solcher dem Privatrecht des Landes völlig gleich unterworfen wie jeder Bürger. Bei den Römern war F. die kaiserl. Kasse im Gegensatze zu der Staatskasse… …   Herders Conversations-Lexikon

  • fiscus — index finance, treasury Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Fiscus — Auguste met en place un système, qui laisse au sénat le contrôle des finances, mais uniquement en apparence. Le trésor, l Ærarium, comme l empire, est alors découpé en province. Les trésors publics locaux, toujours appelés Ærarium, sont sous la… …   Wikipédia en Français

  • fiscus — (Latin; basket ) Treasury of the Roman emperor, so called because the money was stored in baskets. Funds were also stored in the public treasury, the aerarium. The fiscus took in taxes from imperial provinces, forfeited property, and unclaimed… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”